

Liber Numeri*
Caput 19: Versus 4
Et tingens digitum in sanguine ejus.[AUG.]Alia littera.Et accipiet Eleazar sanguinem ejus, et asperget contra faciem testimonii a sanguine ejus septies.Quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum, ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio praenuntiatum. Et ideo septies, quia ipse numerus ad emundationem pertinet spiritalem.[RAB.]In digito discretio operationis signatur: in sanguine vaccae digitum tingere est in passione Domini nostra opera consecrari, ut passionem ejus, quam cognoscimus, imitemur:Passus est enim nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus[I Petr. 2.].[ID.]Eleazar sacerdos immolat, et in sanguine digitum tingit, quia plebs Judaea ex reproborum parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est. In electis vero operationem humilitatis ejus imitataAsperget contra fores tabernaculi.Tabernaculum synagogam significat. Qui ergo tinxerit digitum, contra fores tabernaculi aspergat, id est, quisquis passionis ejus vias imitatur, synagogae non credenti et resistenti per exempla bona et praedicationem rectam signum bene vivendi praebeat.[ID.]Asperget,id est, resistenti plebi per praedicationem rectam et opera, passionis Christi exempla monstrabit.Septem vicibus.Quia septem sunt dona Spiritus sancti, quae per Christi sanguinem super Ecclesiae populos distribuuntur, in quo ab omni delicto purgantur.[GREG., lib. VI Moral., cap. 27.]Septem vicibus,etc. In septenario perfectio significatur vel accipitur, unde et septem diebus universum tempus impletur, et Spiritus sanctus septiformis vocatur. Septem ergo vicibus in sanguine digitum intingere est perfecta operatione mysterium passionis imitari. Et septem vicibus contra synagogam aspergere est perfecta praedicatione passionem infidelibus nuntiare.